Hľadaný výraz: psalms 133, Preklad: Latinský - Nova Vulgata, Počet výsledkov: 1
1 Canticum ascensionum. David. Ecce quam bonum et quam iucundum habitare fratres in unum: 2 sicut unguentum optimum in capite, quod descendit in barbam, barbam Aaron, quod descendit in oram vestimenti eius; 3 sicut ros Hermon, qui descendit in montes Sion, quoniam illic mandavit Dominus benedictionem, vitam usque in saeculum.

1

mail   print   facebook   twitter